- SUIDAS
- SUIDASfloruit temporibus Alexii Comneni, qui imperium suscepit, A. D. 1081. Hoc de aetate scimus ex iis, quae scribit in voce Α᾿δὰμ, ubi a Christo nato usque ad id tempus, effuxisse ait ann. 1018. Sane Suidam ante annos claruisse quingentos, etiam iudicium est doctissimi Casauboni. Sed poterat Sexcentos dixisse, ut facit Andr. Schottus, praefat. in proverb. ex Suidae collectan. Eth autem, quantum ad Lexicon, proprie historicus non est; tamen magnam partem operis fui historiis, non semper tamen optimae fidei, farcivit: quas a se ac discipulis suis, Latine translatas seorsim de dit Hieronymus Wolfius. Primus vero Latine transtulit, atque etiam annotationibus illustravit Robertus Grossetest, vel Grosthead, i. e. Capito, Anglus, Episcopus Linconiensis, qui obut, A. D. 1253. uti testatur Balaeus. Sed omnium facile industriam vicit Aemilius Portus, Francisci fil. qui Graecum textum cum MSS. contulit, multisque locis emendavit, obscura item explicuit, integrum quoque Latine transtulit. Adhuc tamen locis pene infinitis medicas requirit manus. Urderi vero possit Suidas etiam alia in literas retulisse. Sane Σουίδας εν Θεςςαλικοῖς adducitur ab Apollonii Scholiaste in l. 1. Α᾿ργοναυτ. Et eôpse libro legas, Σουιδας καὶ Α᾿ριςτοτέλης, οἱ περὶ Εὐβοίας πεπρατματ ευμένοι. Imo Suidam εν μενεαλογίαις citat Stephanus, in Α῎μυρος. Sed cum Suidas ipse meminerit Hermolai, qui Srephani epitomen fecit: omnino alius iste Suidas fuerit. Videlicet duo minimum fuêre Suidae. Unus ipsô Strabone antiquior, de quo sic scriptor ille l. 7. Σουΐδας δὲ τοῖς Θετταλοῖς μυθώδεις λόγους προςχαριζόμενος, etc. Atque huius etiam, tum libri μενεαλογιῶν, tum de Euboeâ, fuerint, quos Stephanus a Suidâ exaratos esse testatur. Alter Suidas, Lexici auctor, iunior esse non potest Ioanne, Zimisce. Siquidem voce Α᾿δὰμ ab origine mundi exorsus temporum seriem usque ad Zimiscem perducit. Is autem imperare coepit, A. D. 870. Et profecto, si multo post vixisset, credo, ulterius tempora perduxisset. Siqua recentius saeculum indicare videntur, ca fortassis addiderint iuniores. Vel hoc verum est; vel locum, quem dixi, transcripserit ex aliquo, qui Zimiscis tempore vixerit. Nam is mos Suidae, ad verbum priores exscribere, neque mentione eos dignari. Nescio autem, quid in mentem venerit doctissimo Angelo Politiano, ut epist. ad Bern. Ricium, quae legitur l. 11. dubitaret, an ullus unquam Suidas fuerit. Quam sententiam, quae diximus, satis refellunt: Voll. Erat Suidas non admodum vetustus Grammaticus, nullius, iudicii, doctrinae autem mediocris. Vide hunc de Hist. Graec. l. 2. c. 26. etc. Ita Montacutius Exercit. 7. Sect. 1. E Scholtis Aristophanis, ut et ex aliis Grammaticorum promptuariis in acervum suum infinita congessu. Ita Des. Heraldus ad Arnob. l. 3. Denique Casaubon. not. ad Diog. Laert. Nihil facilius fuerit, quam eum auctorem inflnitis quibus scatet mendis liberare: quod tamen miror nequivisse videre virum eruditum eius interpretem, cui, quum Suidas soepissime integras Laertii paginas describat, numquam potuit hoc subolere: quod sane miror.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.